Naturphilosophen
Abschnittsübersicht
-
-
-
Das Gemälde zeigt Sokrates im Kreise seiner Schüler (Platon sitzt ihm am nächsten!), kurz bevor er den Schierlingsbecher trinken wird. Sokrates war nämlich zum Tode verurteilt worden.
Warum, das erfahren Sie, wenn Sie dem Link folgen. -
Textgrundlage I (Cic, Tusc. 1.97-99)
'Magna me' inquit 'spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis migretur. quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior?
sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum Triptolemum, convenireque eos qui iuste <et> cum fide vixerint —haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? ut vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere. quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo circumventos convenirem! temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer.— Ne vos quidem, iudices i qui me absolvistis, mortem timueritis.
nec enim cuiquam bono mali quicquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt.' et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo: 'sed tempus est' inquit 'iam hinc abire, me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem.'
(Quelle: http://www.thelatinlibrary.com/cicero/tusc1.shtml) -
Textgrundlage II (Erasmus, Apophthegmata 3,89)
Cum iam tempus urgeret moriendi, Socrates rogatus a Critone, quomodo sepeliri vellet, "Multam", inquit, ,,o amici, operam frustra consumpsi: Critoni enim nostro nondum persuasi me hinc avolaturum neque quicquam relicturum esse. Verum tamen, o Crito, si me assequi poteris, ... utcumque tibi videtur, sepelito! Sed mihi crede: Nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur." Sensit Socrates animum esse hominem, corpus nihil aliud esse quam animi vel organum vel domicilium. Eoque stulte facere eos, qui solliciti sunt, quomodo sepeliantur. Idem dicere solet mortem esse similem profundo somno aut diutinae peregrinationi. Somnus profundus autem adimit omnem sensum et animus a corpore digressus aliquando in suum domicilium rediturus est.
(Quelle: www.eduhi.at/gegenstand/latein/data/Apophthegmata_erasmus.rtf)
-